

Epistola I ad Corinthos*
Caput 3: Versus 12
Si quis autem.In auro, argento, lapidibus pretiosis praeclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quae si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonae, scilicet doctrinae merces vita aeterna.Ligna, fenum, stipulam.Non haec de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est.[AUG., in psal. 30.]Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat.